monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 55
Haec autem omnia propter amorem et propter utilitatem hominis facio. Sed omnis creatura praeceptis meis subiecta est; tu vero, o homo, mihi semper rebellis existis; unde caecus et surdus es, sed tamen mihi rebellare non potes. Nonne facio te non vidente quod mihi placitum est? Tu autem non vides oculis tuis nec audis auribus tuis in carne, quomodo animam hominis in corpus eius immittam, et quomodo illam de corpore eius auferam; sed anima tua intelliget me, cum mortale corpus suum reliquerit. Sic etiam carnem Filii mei trado tibi ad manducandum et sanguinem eius ad bibendum, et hoc in potestate mea, te, o homo, non vidente, efficio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below