monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 39
Sicut etiam humanitate Filii Dei divinitas quae in ipso erat ita hominibus obtecta fuit: quod eum non nisi ut hominem videre potuerunt, cum ipsis ut hominem, sed tamen sine peccato, conversantem. Quid hoc? Ego qui omnia creavi: cum ab Ecclesia per sacerdotalem manum praedicta oblatio mihi offertur, eam benigne suscipio. Quoniam ut Divinitas mirabilia sua in utero Virginis ostendit, etiam in hac oblatione secreta sua demonstrat. Quomodo? Quia caro et sanguis Filii Dei manifestatur. Quomodo? Quoniam dum oblatio illa sursum invisibiliter velut in puncto per virtutem Dei trahitur et iterum remittitur, ita in calore divinae maiestatis fovetur, quod caro et sanguis Unigeniti Dei efficitur

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below