monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 19
Sed praefata imagine iam hoc modo in viribus suis proficiente vides quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedit et ibi dotem suam devote revisens eam superno Patri et angelis eius humiliter ostendit; quia Ecclesia, ut dictum est, in beatis et fortissimis virtutibus augmentum capiente mox velut tibi manifesta demonstratione ostenditur. Spiritu sancto inspirante sanctificatio mysticorum altarium in profunditate fidelium suspiriorum exorta est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below