monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 7
Et iterum audivi vocem de supernis coelorum dicentem mihi: Christo Iesu vero Filio Dei in ligno passionis suae pendente; Ecclesia in secreto supernorum mysteriorum ipsi associata, purpureo sanguine eius dotata est. Sicut et ipsa demonstrat; cum frequenter ad altare accedens dotem suam reposcit, et quanta devotione filii eius ad divina mysteria accedentes ea percipiant, attentissime considerat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below