monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 205, 1
Polypodium calidum et siccum est. Homo autem, qui in visceribus dolet, si macer est et si non multum infirmatur, polypodium accipiat, et secundum eius tertiam partem salviam ei addat, et in pulverem redigat, et pulverem istum comedat, et malos humores minuit. Quod si idem homo multum infirmatur, vinum, melle addito, ad ignem coquat, et per pannum colatum infrigidari sinat et praedictum pulverem immittat, et bibat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below