monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 195, 5
Sed et homo in quo lepra crescere incipit, balsamitam in aqua coquat, et satis sagiminis addat, et sic cibum paret, et eum saepe comedat, et lepram ab eo fugat. Qui autem tertianam febrem patitur, balsamitam accipiat, et maiorem hufflatichen, aequali pondere, et ter tantum de raphano ut istorum duorum est, et haec in vino coquat, et per pannum colet; garlofel sumat bis tantum et zinzebri tertiam partem ut istorum duorum est, et haec in pulverem redigat, et ex his, cum praedicto vino quod per pannum colavit, purum potum faciat, et illo in ipsa accessione atque sequentibus novem diebus utatur, ut plenius iuvetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below