monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 195, 1
Balsamita plus calida quam frigida est. Si autem multis et diversis cogitationibus scientia et sensus cuiuspiam evacuantur, ita quod ille in amentiam vertitur, balsamitam accipiat, et ter tantum feniculi, et in aqua simul coquat, et abiectis herbulis, eamdem aquam infrigidatam frequenter bibat. Homo idem aridos cibos devitet, bonos autem et delicatos comedat, qui ei succum in sanguinem subministrant. Sed et pultes simila, aut butyro aut sagimine, non autem oleo factas comedat, quia cerebrum replens oleum flecma attraheret; et vinum non bibat, quia dissipatos humores in eo magis dissiparet; sed nec aquam simplicem bibat, quia sensus ipsius in maiorem inanitatem deduceret. Per triduum autem potum et cervisiam bibat, caput suum pileo aut viltro de pura lana facto cooperiat, ut cerebrum leniter et paulatim incalescat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below