monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 183, 1
Acetum vini est, et valet ad omnes cibos, ita quod cibis hoc modo addatur, quod eis sapor non auferatur, sed ad modicum aceti in eis intelligatur, et sic acetum cum modico cibo sumptum foeditatem in homine purgat, et humores in eo minuit, et rectum iter cibus in eo facit. Si autem tantum aceti ad cibum additur, quod sapor aceti saporem cibi superat, ita quod cibus ille magis secundum acetum quam secundum cibi saporem, tunc sic comedentem laedit, quia calor eius cibum in homine altera vice coquit, et ita eum durum facit, quod digeri vix poterit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below