monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 176, 1
Mirrha calida est et arida. Si autem mirrham apud te portare volueris, eam primum in sole calefac, aut super laterem igne calefactum, ita modice defluat, id est zufliesze, et tunc eam iuxta te habe, ut de carne et de sudore tuo incalescat, et fantasmata, et magicae artes, atque invocationes daemoniorum super mala verba et maleficia herbarum a te fugat, ita quod te minus laedere possunt, ita si magica nec comedisti nec bibisti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below