monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 172, 5
Fungus autem, qui in fago nascitur, calidus est, et tam infirmo quam sano homini in cibo ad comedendum bonus est. Et homo qui aut infrigiditatum aut limosum stomachum habet, fungum de fago accipiat, cum recens est, et eum in aqua cum bonis herbulis coquat, modico sagimine addito, et tunc pransus modicum ex eo ita satis et saepe comedat, et stomachum eius calefacit, et slim ab eo aufert. Sed et si mulier praegnans, cum fatigatur, ita quod tarda, et gravis, et oppressa est in corpore per gravedinem partus, fungum de fago accipiat et eum in aqua tam fortiter coquat ut totus comminuatur, et tunc per pannum colet, et tunc de succo illo, sufficienter sagimine addito, suffen faciat, et aut bis aut semel in die ex eo comedat, postquam pransa fuerit, et de dolore partus sui levius solvetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below