monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 172, 1
Fungi qui super terram nascuntur, cuiuscunque generis sint, velut spuma et velut sudor terrae sunt, et hominem comedentem aliquantulum laedunt, quia slim et schum in eo faciunt. Sed tamen fungi, qui in sicca aura et in sicca terra nascuntur magis frigidi quam calidi sunt, et aliquantum meliores illis sunt, qui in humida aura et humida terra nascuntur, sed medicinae in eis non multum invenitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below