monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 119, 2
Et ideo homo illam non comedet, sed tamen sugat si succum habuerit et aliud ex ore eiciat. Macer autem et aridus homo, si Merredich comedere vult, modice comedat ut inde confortetur aliquantum, ne si multum ex eo comederit, inde doleat, quia ipse modicas vires in se habet. Et cum merrich viridis est, in sole siccetur, et huic pulvis de galgan aequo pondere addatur; et qui in corde dolet, pulverem istum pransus et ieiunus cum pane comedat, et melius habebit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below