monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 114, 1
Agrimonia calida est. Et in quo scientia et sensus evacuati sunt, illi crines capitis abscindantur, quoniam capilli horrorem et concussionem tremoris ei faciunt: et agrimonia in aqua coquatur, et cum aqua illa calida caput illius lavetur; et etiam eadem herba ita calida super cor eius panno ligetur, primum vecordis defectum sentiat, et tunc super frontem et super tympora illius calida ponatur, et scientiam ac sensus eius purificat, atque insaniem ab eo aufert.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below