monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 108, 1
Cle tam calidum quam frigidum est, et etiam siccum est, et ad pascua pecorum utile est. Sed ad medicinam modicum valet, nisi contra caliginem oculorum. Nam flores eius baumoleo im pone, et illo eos zutribe absque coctione, et mox palpebras et oculos caligantes circumunge. Et solummodo in illa hora cum oculi inungendi sunt, flores isti in baumoleum ponantur, et oculis perunctis statim eiiciantur, quia vires non habent, ut in oleo diu iacere et durare possint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below