monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 93, 1
Senff herba quae in campo crescit et in vineis, et comeditur, calida est, sed tamen instabilis caloris, et etiam humida est, ac in illa humiditate indignum frigorem habet, quia de variis turbinibus crescit et de diversa aura. Nec utilis, est ad comedendum, quia venenosa est et infirmos humores in homine parat, et stomachum gravat; sed tamen cito digeri potest.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below