monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 1
Et ego homo sumpta ab aliis hominibus, quae non digna nominari homo propter transgressionem legis Dei, cum deberem esse iusta et sim iniusta, nisi quod Dei creatura sum ipsius gratia, quae me etiam salvabit: vidi ad orientem, et ecce illic conspexi veluti lapidem unum totum integrum immensae latitudinis atque altitudinis, ferreum colorem habentem, et super ipsum candidam nubem: ac super eam positum regalem thronum rotundum, in quo sedebat iuvenis perlucidus mirabilis gloriae, tantaeque claritatis ut nullatenus eum perspicue intueri valerem, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum, latum instar humani pectoris, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below