monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 69, 1
Apium calidum est, et plus viridis naturae quam siccae; multum succum in se habet, et crudum non valet homini ad comedendum, quoniam ita malos humores in eo parat. Coctum autem non nocet homini ad comedendum, sed sanos humores ei facit. Quocunque autem modo comedatur, vagam mentem homini inducit Qui autem de gicht ita fatigatur quod os eius contrahendo torquetur, et quod membra eius trement, et quod etiam in aliis membris suis contrahitur, semen apii pulverizet et addat ei tertiam partem rutae et etiam nucis muscatae minus quam pulveris rutae sit, et gariofiles, minus quam nucis muscatae, et steinbrechen minus quam gariofiles et haec omnia in pulverem redigat, et tam ieiunus quam pransus pulverem istum comedat, et gicht ab eo cessabit, quia optimum remedium contra gicht est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below