monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 66, 2
Si etiam interdum a malis humoribus in virilibus viri inflatio pessimi tumoris insurgit, quae illum ibi dolere facit, foeniculum accipiat, et ter tantum fenugraeci, et modicum butyri vaccarum, et haec simul contundat, et desuper ponat, et malos humores extrahunt. Deinde idem vir tortellos ex quibus cervisia fit accipiat, et cum calida aqua eos modice faciat, et sic calefaciat, et super praefatum tumorem ponat. Sed et si praegnans mulier in partu multum laborat, tunc cum timore et magno moderamine suaves herbulas, ut foeniculum, et asarum in aqua coquat, et expressa aqua, ita calide circa femora et dorsum eius ponantur, et desuper panno ligato suaviter teneantur, ut dolor, et claustra illius tanto suavius et facilius solvantur. Homo quoque semen foeniculi accipiat, et ad medietatem eius galangam, et ad eamdem medietatem dictamnum, et ad medietatem dictamni pilosellam, et haec simul pulverizet, et per pannum colet, et post modicam horam prandii, pulverem hunc calido vino, et non fervente imponat, et bibat. Et pulvis iste hominem qui sanus est, sanum retinet, infirmum autem confortat, et digestionem homini parat, et vires tribuit, et bonum et pulchrum colorem faciei subministrat, et unicuique homini, sive sanus, sive infirmus sit, post cibum eius comestus prodest. Quod si oves infirmari incipiunt, foeniculum, et plus de aneto accipiat, et in aquam ponat, ut aqua saporem ab eis accipiat, et infirmis ovibus ad potandum imponat. Add. ed.]

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below