monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 66, 1
Feniculum suavem calorem habet, nec siccae nec trigidae naturae est. Et crudum comestum, hominem non laedit. Et quocumque modo laetum facit hominem, et suavem calorem ac bonum sudorem ei infert, atque bonam digestionem facit. Semen quoque eius calidae naturae est et utile ad sanitatem hominis, si aliis herbis additur in medicamentis. Nam qui feniculum aut semen eius ieiunus quotidie comedit, malum flecma aut putredines in eo minuit, atque foetorem anhelitus eius compescit, et oculos eius clare videre facit [bono calore, et bonis viribus suis. Qui autem aliqua contrarietate occupatus dormire non potest, si in aestate est, foeniculum, et bis tantum millefolii modice conquat, et aqua expressa, herbas istas calidas temporibus et fronti et capiti circumponat, et desuper panno liget. Sed et viridem salviam accipiat, et eam vino modice aspergat, et sic supra cor suum, et circa collum suum ponat, et dormitione alleviabitur. Quod si in hyeme est, semem foeniculi, et radicem millefolii in aqua coquat, et capiti, ut praedictum est, circumponat, et salviam pulverizatam, et vino modice madefactam super cor et collum ponat, et melius habebit. Cum vero aliquis griseos oculos habens, in eis aliquo modo caligat, et dolet, cum dolor ille adhuc recens est, foeniculum vel semen eius terat, et sic sumat succum eius, et rorem quem super recto gramine invenerit, et modicum farinae similae, et hoc tortello commisceat, et in nocte oculis suis circumponat, et panno liget, et melius habebit. Sed et si aliquis oculos similes turbidae nubi, quae nec ad plenum ignea, nec ad plenum turbida, sed aliquantum glauca, et in eis caliginem et dolorem sustinet, foeniculum si in aestate est, terat, vel si in hyeme est, semen eius tritum claro ovi bene despumato imponat, et cum dormitum se collocat, oculis superponat, et caliginem oculorum minuit. Si etiam nimius dolor prae multo fluore in naribus hominis excreverit, foeniculum, et quater plus de aneto accipiat, et super lapideam tegulam tecti, vel super tenuem laterem igne calefactum ponat, et hac et illac foeniculum illud et anetum verset, ut fumiget; et fumum istum et odorem eius naribus et ore introrsum in se trahat, et deinde herbas illas ita calefactas cum pane comedat. Hoc autem per quatuor, aut per quinque dies faciat, ut illi effluentes humores tanto suavius separentur. Homo autem qui malum livorem in infirmo stomacho suo habet, foeniculum accipiat, et modicum plus de urtica, et levistici bis tantum ut istorum duorum est, et ex his cum modica farina, aut modico pane cibum faciat, et saepe comedat, et infirmo stomacho livorem aufert. Homo etiam quem melancholia laedit, foeniculum ad succum contundat, et frontem, et tempora, et pectus, et stomachum saepe perungat, et melancholia in eo cessabit. Sed et quis assas carnes, vel assos pisces, vel aliud quicquam assum comederit, et inde dolet, mox foeniculum vel semen eius comedat, et minus dolebit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below