monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 55, 2
Et si quis in oculis caliginem patitur, accipiat funffblat, et in purum vinum ponat, et in illo terat, et sic per pannum colet, et ita vinum illud aereo vasculo servet; atque cum dormitum vadit, de ipso circa oculos suos liniat, ita quod etiam modice in oculos eius intret, et haec saepe faciat, et caliginem oculorum aufert. Sed et qui gelsucht habet, cum funffblat et cum farina similae et cum aqua modicas tortellas faciat, et per novem dies ex his ieiunus comedat, et curabitur; et homini herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below