monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 52, 1
Dolo frigus in se habet, sed tamen taedium et torporem in eodem frigore tenet, ac in terra et in loco, ubi crescit, diabolica suggestio aliquam partem et communionem artis suae habet. Et periculosum est homini ad comedendum et bibendum, quia spiritum eius concutit, quasi mortuus sit. Sed tamen si quis homo magnis et peracutis, id est durchsoden, ulceribus in cute et in carne sua perforatus est, iste accipiat modicum de gensesmalcz et de cervino et hirczino sepo quantum habere potest, ac eis modicum, velut guttam unam cum penna de succo dolini addat et simul commisceat, ac hoc modo unguentum faciat, et cum eo illa magna ulcera sua moderate et non saepe perungat, ne inde laedatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below