monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 47, 1
Farn (Filix ed.) valde calida est et arida, et modicum de succo in se habet; sed multam virtutem in se tenet, et talem scilicet virtutem, quod diabolus ipsam fugit Et in loco illo, ubi crescit, diabolus illusiones suas raro exercet, et domum et locum, in quo est diabolus, devitat et abhorret, et fulgura, et tonitrua ac grando ibi raro cadunt, atque in agro ubi crescit, grando raro cadit. Sed et hominem, qui apud se portat, magica et incantationes daemonum, atque diabolica verba et alia fantasmata devitant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below