monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 105, 1
Gloriosa dicuntur de te, famula Dei; proinde te rogo ut mihi, onere peccatorum praegravatae, precis tuae porrigas manum, Dilectum tuum imitando, qui manus extendit leproso. Cognovi enim te unctam esse oleo laetitiae prae consortibus tuis. Unde te flexis genibus precando adiuro ut cum illa coelestia et aeterna comprehenderis, sanctaque sanctorum interius, meis condoleas miseriis, Sponsum tuum et meum pro me exorando, et in gratiam eius meos excessus reconciliando.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below