monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 103, 1
Nuntii huius inopina festinatione praeventa, ut dominae et matri nihil polite vobis scribere potui, quin potius vulgata enuntio verba, ut dilectae sorori; igitur sic accipite. Celebre factum est in ore omnium volumen illud volans, quod prophetae datum est in escam, in tuo quoque ore, utpote sapiens, requiescere. O quam pretiosus thesaurus iste! Cave ergo ne cum stulto glutias eum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below