monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 72, 3
Sed haec mulier, praesentium latrix, femina nobilis est et cuiusdam amantissimi viri uxor est. Haec devotione multa venit ad te humilis et pedestris, cum in equis et multo comitatu possit venire. Causa autem haec est adventus eius. Iam multo tempore sterilis permansit, cum tamen primum pueros generavit: sed illis mortuis, et alios non gignens, dolore vehementi afficiuntur ipsa et maritus eius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below