monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 43, 1
Stichwurtz calida est et inutilis ad usum hominis velut unkrut, quod inutile est. Et calor eius periculosus est, nisi in loco illo ubi venenum paratur. Nam si ibi in igne incenditur, ita quod calor et eius odor idem venenum tangit, vires illius minuit, sicut etiam vinum vires suas amittit, quod per noctem in scypho dimittitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below