monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 42, 2
Sed cibus iste hoc modo paratus contra sterilitatem feminae non prodest, sed si femina comederit eum, ipsam ad libidinem provocaret et sterilitatem illi non auferret. Et qui surdus in auribus est, ita quod non audit, lac feminae tollat, quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium genuit, et de succo huszwurtz illi addat, atque in aurem illius aut tres aut quatuor guttas molliter instillet et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below