monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 30, 1
Hirtzunge (Scolopendria ed.) calida existit, et iecori ac pulmoni et dolentibus visceribus valet. Accipe ergo hirtzunge, et eam in vino fortiter coque, et tunc purum mel adde, et ita iterum tunc fac semel fervere, deinde longum piper et bis tantum cynamomi pulveriza, et ita cum praedicto vino fac iterum semel fervere, et per pannum cola, et sic fac luterdranck, et tam pransus quam ieiunus saepe bibe, et iecori prodest, et pulmonem purgat, atque dolentia viscera sanat, atque interiores putredines et slim aufert. Et iterum hirtzunga in fervente sole aut super calidum laterem suaviter aridam fac, et ita pulveriza, et pulverem istum ieiunus et pransus in manu tua saepe linge, id est lecke, et dolorem capitis et pectoris compescit, atque alios dolores qui in corpore tuo sunt sedat. Sed et homo qui de aliquo dolore valde et repente unmechtig, mox et de eodem pulvere in calido vino bibat, et melius habebit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below