monumenta.ch

Hilarus papa Hilarus papa, Epistolae, p12, p0, 12
Denique si nunc saltem communi omnium Domini sacerdotum utatur animo, si imitetur exemplum, si ad haec quae ecclesiasticae quietis contemplatione utcunque sopita sunt, oculis cordis intendat, et pro totius Ecclesiae pace, vel fide, quae sunt multipliciter errata consideret: nihil est profecto quod non etiam ipse reprehendat, et erubescat sibi annui quod in altero laudabiliter improbarit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below