monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2 > cpl1661.80 r > sectio 47 > sectio 5 > Psalmi, 22 > sectio 68 > sectio 3 > sectio 6 > 17 > sectio 11 > Iudices, 14 > bavPal.lat.1663.249 > Psalmi, 36 > bnfGrec107.243 > sectio 6 > Ezechiel, 7 > sluMscr.Dresd.App.1092.244 > sectio 16 > sectio 46 > sluMscr.Dresd.App.1092.241 > sectio 1 > sectio 17 > sectio 12 > csg46.51 > sectio 16 > Psalmi, 8

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 8
Non vescatur in publico, id est, in parentum convivio, ne videat cibos quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis, praesentem contemnere voluptatem: tamen ego arbitror securioris continentiae esse, nescire quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Dicat iam nunc et vinum non bibere, in quo est luxuria. Ante annos robustae aetatis, periculosa est teneris, et gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulaverit, et balneas adeat, et vino utatur modico propter stomachum, et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioqui quod Iudaica superstitio ex parte facit in reiectione quorumdam animalium atque escarum, quod et Indorum Brachmani, et Aegyptiorum Gymnosophistae in polentae et orizae, et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex promissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa. Tibia, lyra, cithara, cur facta sint, nesciat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below