monumenta.ch > Hieronymus > sectio 47 > sectio 49 > sectio 25 > sectio 5 > sluMscr.Dresd.A.145.b.73 > sectio 42 > sectio 16 > sectio 854 > 4 > Ezechiel, 33 > Iudices, 5 > Psalmi, 86 > sectio 11 > Ezechiel, 1 > LIBER SECUNDUS > 34 > sectio 15 > sectio 324 > sectio 8 > sectio 593 > Ezechiel, 44 > sectio 829 > sectio 10 > Exodus, 32 > csg560.9 > bnf6496.15 > Psalmi, 47 > bnf16714.61 > sectio 440 > sectio 735 > uwbM.p.th.q.1a.45 > ad Corinthios II, 11 > Isaias, 8 > sectio > sectio 387

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 85, 4
Praeterea quia docto viro loquor, et tam divinis Scripturis, quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam volo, ne me putes in modum rustici Balatronis cuncta Origenis reprobare quae scripsit: quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ eius: et quasi Dionysium Philosophum arguant, subito mutasse sententiam: sed tantum prava dogmata repudiare. Scio enim aequali maledicto eos subiacere, qui bona mala dicunt; et illos qui mala bona iudicant: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum. Aut quae est tanta pertinacia, sic laudare alicuius doctrinam, ut sequare blasphemiam?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below