monumenta.ch > Ambrosius > 17 > bnf8562.25 > 35 > sectio 699 > 15 > sectio 9 > sectio 1 > sectio 12 > Ioannes, 19 > bnf6331.2 > sectio 820 > csg95.211 > CAPUT XI. Quid sit diapsalma. > REGES ROMANI. > sectio 3 > sectio 21 > sectio 354 > Apocalypsis, 21 > bnf2607.55 > bnf6726.20 > sectio 787 > bkeCod.21.5v > sectio 442 > sectio 330 > bnf6383.33 > 10 > sectio 26 > sectio 121 > sectio 19 > CAPUT XV. De eloquentia totius legis divinae. > 7 > 18 > bnf8631.27 > bnf9389.425 > uwbM.p.th.f.68.313 > bnf16234.65 r > sectio 15 > sectio 19 > 59 > bnf12590.32 > 55 > bnf8562.48 > bnf5129.109 > bnf7900.22 > sectio 203 > sectio 41 > bnf12590.55 > bnfGrec107.965 > sectio 30 > bnf4876.119 > bnf7240.50 > 40 > sectio 43 > sectio 151 > bnf2607.101 > uwbM.p.th.q.1a.280 > bkeCod.20.101v > 81 > Psalmi, 111 > sectio 444

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 83, 1
PAMMACHIUS ET OCEANUS HIERONYMO presbytero Salutem. Sanctus aliquis ex fratribus schedulas ad nos cuiusdam detulit, quae Origenis volumen, quod περὶ Ἀρχῶν inscribitur, in Latinum sermonem conversum tenerent. Et quoniam in his multa sunt, quae tenuitatem nostri ingenii permovent, quaeque minus catholice dicta existimamus, suspicamur etiam ad excusationem Auctoris, multa de libris eius esse subtracta, quae apertam impietatem eiusdem monstrare potuissent, quaesumus Praestantiam tuam, ut in hoc specialiter, non tam nobis, quam universis qui in Urbe habitant, profuturum opus digneris impendere, ut supra dictum librum Origenis ad fidem, quemadmodum ab ipso Auctore editus est, tuo sermone manifestes; et quae a defensore eius interpolata sunt, prodas. Et quae etiam in his schedulis, quas ad Sanctitatem tuam direximus, vel contra catholicam regulam vel imperite edita sunt, redarguas atque convincas. Sane subtiliter in Praefatione operis sui mentionem, tacito nomine tuae Sanctitatis, expressit, quod a te promissum opus ipse compleverit: illud oblique agens, etiam te simili ratione sentire. Purga ergo suspiciones hominum, et convince criminantem, ne si dissimulaveris, consentire videaris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below