monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 1 > sectio 148 > sectio 15 > bnf6069F.284 > sectio 20 > uwbM.p.th.f.69.99 > uwbM.p.th.q.1a.283 > sectio 34 > Numeri, 33 > bsbClm6299.262 > sectio 409 > sectio 470 > sectio 347 > sectio 16 > sectio 487 > ad Galatas, 5 > sectio 634 > bnf8260.65 > bnf14764.100 > Psalmi, 2 > Canticum, 2 > sectio 15 > sectio 372 > Lucas, 11 > bsbClm6436.10

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 5
Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam: non tam eloquens quod mente concepi, quam indicans quid reticeam. Intellexi et probavi dispensationem tuam, quod Ecclesiasticae paci consulens, quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. Alioqui quia a parva aetate sacris litteris eruditus es, nosti quo sensu unumquodque dicatur: quomodo in ambiguis sententiis tuus sermo libratus, et aliena non damnet, et nostra non deneget. Sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta verborum. Quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. Poteram quidem libere proclamare, et inter gladios quoque ignesque Babylonios dicere: cur aliud respondetur quam quaeritur? cur non simplex est, nec aperta confessio? Totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum, et quasi super aristas graditur. Verum studio et exspectatione pacis, fervente stomacho, verba non quomodo quaeruntur, respondet. Laedunt libere alii, quos laedere laesus ipse non audet. Ego interim sileo: nunc et dispensationem meam vel imperitiam simulabo, vel metum. Quid mihi accusanti facturus est, qui ut ipse testatur, laudandi detrahit?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below