Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 4 Ergo Nebridius meus quotidie illud revolvens: 'Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa'. Quidquid et Imperatoris largitio, et honoris insulae dederant, in usus pauperum conferebat. Noverat enim a Domino esse praeceptum: 'Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me'. Et quia hanc sententiam implere non poterat, habens uxorem et parvulos liberos, et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mamona, qui se reciperent in aeterna tabernacula. Nec semel abiiciebat sarcinam, quod fecerunt Apostoli, patrem, rete, et naviculam relinquentes sed ex aequalitate, aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum divitiae, huius indigentiam sustentarent. Scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare: nec ex aliquo in me beneficio, scriptorum more Graecorum, gratiam lingua reddere. Procul a Christianis ista suspicio. 'Habentes victum et vestitum, his contenti sumus'. Ubi vile olusculum, et cibarius panis, et cibus potusque moderatus: ibi divitiae supervacuae, ibi nulla adulatio, quae vel praecipue fructum respicit. Ex quo colligitur, fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi.