Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 41 XL. MANSIO. Et profecti de Dibon-Gad, castra metati sunt in Almon Deblathaim. Quadragesima Mansio vertitur in contemptum palatharum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo est luxuria. Mel non offertur in sacrificiis Dei, et cera quae dulcia continet, non lucet in Tabernaculo, sed oleum purissimum, quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat a labiis mulieris meretricis; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan, et forte deprehensum, vix populi precibus liberatum. Quod autem opprobria contemnenda sint; et, si falso obiiciantur, beatitudinem pariant, Salvator plenissime docet.