monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.60 r > 15 > 72 > CAPUT VIII. Quid sit canticumpsalmum. > 84 > sectio 656 > bnf2607.101 > 298 > sectio 28 > Psalmi, 4 > 43 > sectio 223 > bnf7240.77 > bnf12590.94 > Psalmi, 18 > bnf12590.73 > sectio 83 > bnf2607.33 > sectio 475 > sectio 788 > sectio 526 > 37 > sectio 514 > bnf12590.52

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 29
XXVII. MANSIO. Et profecti de Asmona, castra metati sunt in Moseroth. Vicesima septima Mansio 'vincula,' sive 'disciplinas' sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: iuxta illud quod in Isaia dicitur: 'Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis'. Et 'Paulus, vinctus Iesu Christi'. Duplicia sunt in Scripturis vincula quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus, 'vinculum in manibus eius'. Et ex persona Domini dicentis, 'Dirumpamus Vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum'. Et alibi, 'Laqueus contritus est, et nos liberati sumus'. CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet, 'Sinistra eius sub capite meo; et dextra eius complectetur me'.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below