Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 27 XXV. MANSIO. Et profecti de Thare, castra metati sunt in Methca. Vicesima quinta Mansio vertitur in 'dulcedinem.' Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices: 'Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo'. Sponsumque tibi audies concinentem: 'Mel distillant labia tua, soror mea sponsa'. QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino? 'Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus'. Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui.