Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 25 XXIII. MANSIO. Et profecti de Maceloth, castra metati sunt in Thaath. Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et qui se exaltat, videat ne cadat. Potentes potenter tormenta patientur. TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam.