monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26 > sectio 22 > Ecclesiastes, 9 > bnf17226.34 > sectio 9 > sectio 33 > sectio 367 > bnf16714.29 > sectio 251 > sectio 7 > sectio 533 > Lucas, 1 > bnf14764.38 > Psalmi, 118 > bnf8260.61 > Psalmi, 138 > bsbClm6299.265 > sectio 6 > csg75.805 > Lucas, 21 > sectio 295 > ad Titum, 1 > Isaias, 54 > Psalmi, 61 > Proverbia, 4 > sectio 10 > sectio 54 > sectio 3 > csg48.120 > sectio 7 > sectio 18 > Lucas, 16 > sectio 10 > bnf17226.89 > 34 > Aggaeus, 2 > bnfGrec107.147 > Numeri, 23 > bnfGrec107.409 > Isaias, 60 > Psalmi, 77 > sectio 337 > sectio 591 > sectio 462 > Exodus, 16 > sectio 25 > sectio 25 > Exodus, 7 > ad Corinthios I, 14 > Ecclesiasticus, 25 > sectio 7 > ad Corinthios I, 9 > 10 > bnf8260.73 > sluMscr.Dresd.A.145.b.189 > sectio 3 > 2 > sectio 13 > sectio 238 > Matthaeus, 12 > bnf17226.36 > bnf6069F.186 > sectio 436 > sectio 20 > Canticum, 1 > bnf16714.37 > ad Timotheum I, 6 > sectio 7 > sectio 205 > sectio 12 > Psalmi, 128 > 14 > Proverbia, 1 > bnf8055.310 > bnf16714.10 > sectio 4 > Isaias, 7

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 3
PRIMA MANSIO. Moverunt autem castra de Ramesse, mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post Pascha egressi sunt filii Israel in manu excelsa in conspectu omnium Aegyptiorum: et Aegyptii sepeliebant, quos percusserat Dominus ex eis, omne primogenitum in terra Aegypti: et in diis eorum fecit Dominus iudicia. RAMESSES a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, aut amaritudo commotioque tineae: nos autem verius aestimamus exprimi, tonitruum gaudii. Ad hanc urbem quae in extremis finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens, movebatur a vitiis pristinis, et ab excomodente se prius tinea peccatorum, ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis audiret. Quod autem verba divina et eloquia Scripturarum, in istius saeculi et mundi rota, tonitrus appellentur, Psalmista declarat, dicens: 'Vox tonitrui tui in rota'. Et Dei Patris vocem in baptismo Salvatoris audientes tonitruum putaverunt. Cumque commoti fuerimus ad Evangelicam tubam, et excitati tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando 'hyems praeteriit, et abiit sibi', quando veris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renovantur, et eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum Paschae pleno mensis lumine, post esum agni immaculati: et calciatos pedes habentes de Apostolo, et accinctos pudicitia lumbos, et baculos in manibus praeparatos. Quamvis enim in Aegypto quarta decima die mensis Pascha facientes, comederimus agnum, tamen tunc nobis lux plena completur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, vel quod Aegyptum percusserit, vel quod protexerit Israel, videntibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo, et torquentur invidia, et postea nos tenere cupientes, in persecutionibus suffocantur: quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos, et patres mortui terrenis operibus, opprimunt mortuos filios suos. Mihi videntur Aegyptiorum primogenita, dogmata esse Philosophorum, quibus deceptos homines atque irretitos tenebant. Quae cum Israel vivus effugerit, circumdant mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. Porro quod sequitur: 'In diis eorum fecit iudicia', sive ut Septuaginta transtulerunt, 'ultiones:' illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint, sive motu terrae, sive ictu fulminum. Spiritualiter autem discimus quod egredientibus nobis de Aegypto, errorum idola corruant, et omnis perversarum doctrinarum cultura quatiatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below