Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 12 Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus saepe virgines, viduas, ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae 'sequuntur Agnum quocumque vadit'. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur. Procul livor, facessat invidia. Si paterfamilias bonus est, quare oculus noster malus est? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud Patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.