monumenta.ch > Lucanus > sectio 137 > bnf5129.99 > 54 > bnf12590.217 > sectio 11 > bnf8562.73 > sectio 464 > sectio 427 > sectio 13 > bnf17226.208 > sectio 390 > bnf5840.67 > 70 > 17 > sectio 10 > Psalmi, 94 > CAPUT VI. Quid sit canticum. > bnf5129.108 > ad Hebraeos, 12 > bnf8631.56 > 11 > sectio 378 > sectio 11 > sectio 490 > sectio 119 > 15 > sectio 539 > bnf5129.147 > sectio 272 > sectio 11 > Isaias, 9 > bnf5129.77 > sectio 506 > bnf2607.136 > sectio 23 > sectio 767 > sectio 4 > bnf8118.3 > sectio 338 > 22 > bnf8352.47 > sectio 298 > sectio 1 > sectio 5 > bnf8071.96 > bnf12590.138 > sectio 14 > sectio 19 > bnf4876.108 > 17 > sectio 86 > bnf8562.68 > bnf2607.102 > bnf7900.9 > 89 > bnf2607.32 > 51 > sectio 6 > 44 > sectio 865 > bnf8562.34 > Apocalypsis, 21 > bnf2607.105 > 3 > bnf12590.223 > sectio 22 > sectio 82 > sectio 26

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 3
Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua, et nudatus atque derisus a mediano filio, typum Salvatoris praebuit, et Cnam populi Iudaeorum: Samson quoque amator meretricis et pauperis Dalilae, multo plures hostium mortuus, quam vivus occidit, ut Christi exprimeret passionem: omnesque pene Sancti et Patriarchae et Prophetae, in aliqua re figuram expresserunt Salvatoris; sic et Melchisedech, eo quod Chananaeus fuerit, et non de genere Iudaeorum, in typum praecessisse sacerdotis Filii Dei, de quo dicitur in centesimo nono Psalmo: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem eius multis modis interpretantur, quod solus et rex fuerit, et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio: ut non gentes ex Iudaeis, sed Iudaei a gentibus sacerdotium acceperint, neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt sed oleo exsultationis, et fidei puritate, neque carnis et sanguinis victimas immolaverit, et brutorum animalium exta susceperit: sed pane et vino, simplici puroque sacrificio Christi dedicaverit sacramentum; et multa alia quae epistularis brevitas non recipit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below