Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 7 Quomodo ergo in lavacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Arbitror quod possumus et nos huic aliquid cantico iungere: Beatus vir, cui non imputabit Dominus uxorem. Audiamus et Ezechielem filium hominis, quomodo de eius virtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: Assumam vos de gentibus, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris: et dabo vobis cor novum, et spiritum. Ab omnibus, inquit, mundabo vos sordibus. In omnibus nihil praetermittitur. Si sordes emundantur, quanto magis munditiae non coinquinantur? Dabo vobis cor novum, et spiritum novum: In Christo enim Iesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova natura. Unde cantamus canticum novum: et vetere homine deposito, non ambulamus in vetustate litterae sed in novitate spiritus. Hic est calculus novus, cui novum nomen inscribitur; quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit. 'Quotquot enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus. Consepulti enim ei sumus per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitatem vitae ambulemus'. Toties novitatem legimus, et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla novitate deleri? Consepulti sumus Christo in baptismate, et resurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitavit eum a mortuis. Cumque essemus mortui in delictis, et praeputio carnis nostrae, convivificavit nos cum illo, donans omnia delicta; delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Omnia nostra cum Christo mortua sunt, universa chirographi veteris peccata deleta sunt; solum nomen vivit uxoris? Dies me deficiet si cuncta quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis sanctis voluero digerere; et nativitatis secundae, imo in Christo primae, ponere sacramenta.