monumenta.ch > Iuvenalis > bnf8071.34 > Baruch, 3 > bnf8562.86 > sectio 640 > csg46.36 > sectio 18 > sectio 156 > sectio 295 > bnf5129.74 > sectio 196 > Matthaeus, 11 > sectio 697 > Ioannes, 15 > sectio > sectio 710 > bnf10439.202 r > ORDO DICENDORUM. > sectio 20 > bnf12590.162 > sectio 2 > bnf5134.19 > sectio 845 > bnf5129.39 > 41 > sectio 27 > 52 > sectio 784 > bnf9341.296 > bnf6331.115 > bnf8631.9 > 59 > bnf18428.144 > csg42.67 > Ieremias, 15 > bnf6286.51 > uwbM.p.th.f.68.298 > sectio 840 > sectio 440 > sectio 25 > sectio 23 > sectio 17 > 69 > sectio 176 > 5 > Matthaeus, 25 > bnf5129.107 > bnf16234.36 v > bnf2607.111 > sectio 609 > sectio 126 > bnf16234.88 v > sectio 837 > bnfMs.1086.161 > bnf18428.72 > bnf12590.119 > Psalmi, 11 > bnf12590.211 > 55 > bnf10439.201 r > bnf18428.16 > sectio 742 > bnf9389.412 > sectio 10 > bnf2607.35 > bnf10439.152 v > bnf8562.41 > sectio 637 > bnf10439.100 r > 4

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 5
'Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret; quamvis enim iam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam gentes cogebat iudaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent: quod vehementer per Apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec Apostolus Petrus hoc ignorabat: sed id faciebat, timens eos qui ex Circumcisione erant. Itaque et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit; ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet ac fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below