monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 17 > bnf14764.7 > bnfGrec107.145 > sectio 30 > sectio 19 > sectio 382 > sectio 18 > bnf8318.9 > sectio 23 > bnf11947.87 v > bnf14764.97 > 12 > sectio 11 > bnf6069F.14 > Isaias, 50 > Psalmi, 86 > Paralipomenon I, 2 > sectio 10 > ad Corinthios I, 1 > sectio 7 > sectio 9 > sectio 18 > ad Romanos, 7 > Lucas, 20 > uwbM.p.th.q.1a.6 > sectio 683 > bsbClm6299.53 > ad Corinthios I, 6 > ad Corinthios I, 2 > sectio 151 > sectio 50

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 11
'Et intende prospere, procede et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.' In Hebraeo: 'Decore tuo prospere ascende: propter veritatem et mansuetudinem iustitiae, et deducet te mirabiliter dextera tua.' Secundo scriptum est apud Hebraeos, decore tuo, ne quis idipsum vitio librariorum repetitum putet. Et est figura quae apud Rhetores, Repetitio nominatur. More ergo Panegyrici, quo laudatores loquuntur ad eos quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad praelium: ut semel arrepta bella non deserat, et super hostium strages victor incedens, praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate, suo copulavit imperio; et dicat: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Nullique dubium, veritatem, et modestiam, et iustitiam, Christum appellari, qui dicit, Ego sum via, veritas, et vita. Et, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et, Qui factus est nobis a Deo iustitia, et redemptio, et sanctitas. Haec autem universa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. Victoria Domini, servorum triumphus est. Magistri eruditio, discipulorum profectus. Et quod sequitur, Deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis quae in Evangelio perpetravit aut τροπικῶς de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. Cor sapientis in dextera, et cor stulti in sinistra eius. Christus totus in dextris est: Antichristus in sinistris. Hebraica interpretatio distat in verbis, non distat in sensu.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below