Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 6 'Uxorem virginem accipiet, viduam autem et eiectam et meretricem non accipiet, sed virginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. Ego Dominus qui sanctifico eum'. Scio pontificem, cui praecepta nunc dantur a plerisque Christum intelligi: et id quod dictum est, 'super patre et matre non inquinabitur,' de virginali Mariae partu edisseri: multoque facilior est super Domino interpretatio, qui audit in Psalmo: 'Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec'. Et in Zacharia: 'Audi Iesu sacerdos magne' et cui sordida peccatorum nostrorum vestimenta tolluntur, ut recipiant gloriam quam habuit apud patrem prius quam mundus esset.