monumenta.ch > Hieronymus > sectio 47 > sectio 49 > sectio 25 > sectio 5 > sluMscr.Dresd.A.145.b.73 > sectio 42 > sectio 16 > sectio 854 > 4 > Ezechiel, 33 > Iudices, 5 > Psalmi, 86 > sectio 11 > Ezechiel, 1 > LIBER SECUNDUS > 34 > sectio 15 > sectio 324 > sectio 8 > sectio 593 > Ezechiel, 44 > sectio 829 > sectio 10 > Exodus, 32 > csg560.9 > bnf6496.15 > Psalmi, 47 > bnf16714.61 > sectio 440 > sectio 735 > uwbM.p.th.q.1a.45 > ad Corinthios II, 11 > Isaias, 8 > sectio > sectio 387 > bnf8318.164 > sectio 22 > sectio 1 > bsbClm6299.278 > bnf16714.73 > Numeri, 33 > bnf11947.165 v > sectio 8 > ad Corinthios I, 7

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 3
Caput, inquit, suum non discooperiet Habet cidarim, et nomen Dei portat in fronte: diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi venit aetatem, semper eius gloria protegendus est: et vestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia impolluta, quia agnum sequentia: et de attonsae ovis confecta velleribus. Thamar amissa pudicitia, scidit tunicam. Caiphas perdito sacerdotio, rupit publice vestimenta. 'Super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur'. Ubicumque peccatum est, et in peccato mors, illuc Pontifex non accedit. 'Anima quae peccaverit, ipsa morietur'. Quamvis ille sit dives, quamvis potens, et multitudinem offerat victimarum, si mortuus est, non tangitur a Pontifice, non videtur. Quod si resurgit, et ad vocem Salvatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit, intrabit ad eum Pontifex: et ibi faciet mansionem, et cum resurgente prandebit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below