Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 63, 2 Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; 'Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit. Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi iura servare, nec Patrum transferre terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cuius se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.