monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > bnf8562.63 > bnf12590.92 > sectio 110 > 67 > Psalmi, 114 > 58 > vel psalmi quare dicantur. > bnf12590.97 > 216 > bnf10439.92 r > sectio 10 > an certe unus liber debeat nuncupari. > sectio 116 > csg51.231 > sectio 5 > sectio 3 > bnf2607.13 > sectio 9 > csg42.19 > sectio 15 > sectio 4 > bnf8562.15 > sectio 296 > 9

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 19
Redeamus igitur ad nos, et quasi e coelo descendentes, paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur, et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea tollitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt mare epistulae, et findente sulcum carina, per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. 'Caritas patiens est, benigna est: caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur: Caritas nunquam excidit.' Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens, praesens est, et per tanta terrarum spatia divisos, utraque complectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Iungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus Papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus. Et cum quo loqui non possumus, de eo loqui nunquam desinamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below