monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26 > sectio 22 > Ecclesiastes, 9 > bnf17226.34 > sectio 9 > sectio 33 > sectio 367 > bnf16714.29 > sectio 251 > sectio 7 > sectio 533 > Lucas, 1 > bnf14764.38 > Psalmi, 118 > bnf8260.61 > Psalmi, 138 > bsbClm6299.265 > sectio 6 > csg75.805 > Lucas, 21 > sectio 295 > ad Titum, 1 > Isaias, 54 > Psalmi, 61

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 11
Quoties ille transmarinis Epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem? quoties nocturnum de Evangelio petitorem, et interpellatricem duri iudicis mihi viduam exhibuit? Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem, et pudore reticentis, pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret, et pro reverentia Sacerdotii facilius impetraret. Feci ergo quod voluit, et brevi libello, amicitias nostras aeternae memoriae consecravi. Quo suscepto, Croesi opes, et Darii divitias se vicisse iactabat. Illum oculis, illum manibus, illum sinu, illum ore tenebat. Cumque in stratu frequenter evolveret, saepe super pectus soporati, dulcis pagina decidebat. Si vero peregrinorum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur nostro super se testimonio. Et quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata, et pronuntiationis varietate pensabat; ut in recitando illo, ipse vel placere quotidie, vel displicere videretur. Unde hic fervor, nisi ex amore Dei? unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius qui legem dedit? Alii nummum addant nummo, et marsupium suffocantes, matronarum opes venentur obsequiis: sint ditiores Monachi, quam fuerant saeculares: possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant: et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur. Sed sicut sui in carne contemptor est, et paupertate incedit ornatior; ita totum Ecclesiae investigat ornatum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below