Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 8 Haec praecepta sunt Rhetorum, ut maiores eius qui laudandus est, et eorum gesta altius repetantur, sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat: quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Ego CARNIS bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram: nec me iactabo de genere, id est, de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac sancti viri, Ismaelem, et Esau peccatores genuerint. Et e regione, Iephte in in catalogo iustorum, Apostoli voce numeratus, de meretrice sit natus. 'Anima,' inquit, 'quae peccaverit, ipsa morietur'; ergo quae non peccaverit, ipsa vivet. Nec virtutes, nec vitia parentum liberis imputantur. Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus persecutor Ecclesiae, et mane lupus rapax, Beniamin, ad vesperam dedit escam, Ananiae ovi submittens caput. Igitur et Nepotianus noster, quasi infantulus vagiens, et rudis puer, subito nobis, quasi de Iordane nascatur.